- POENITENTES Haeretici
- POENITENTES Haereticidicuntur in Ecclesia Romana, qui a Iudice Ecclesiasticc moniti errorem abiurârunt et ad arbitrium Episcopi aut Inquisitoris satisfactionem congruam exhibuerunt. Hi si sponte veniant, aut intra tempus gratiae, non citati aut vocati nominatim, nec specialiter inquifiti, mitius tractantur et occultâ quandoque paenitentiâ absolvuntur: postquam tamen abiuraverint errores et ad implendam paenitentiam sibi iniunctam bona sua omnia Inquisitori obligaverint. Vide Concil. Biterr. c. 5. Paenitentiae autem ab Inquisitoribus pro arbitrio illis imponuntur, salutares dictae, Cumque communis Haereticorum poena sit bonorum omnium confiscatio, illa sponte venientibus et ultro antequam accusentur, confessis remitti solet: at, postquam delati et in carcerem coniecti sunt, demum confitentibus, aut in sententia sua persistentibus, eadem gratia non contingit, imo, in Hispania praesertim, tantus adhibetur rigor, ut Inquisitio Fisco addicat, non tantum bona condemnatorum, sed et omnia ab ipsis administrata, licet certum sit, ea aliorum esse. Paenitentiae porro, quas Dominicus imposuit sponte venientibus, ut illos Ecclesiae reconciliaret, colligi possunt ex Formulis ipsius, apud Bzovium A. C. 1215. §. 13. Vide quoque Concil. Tarracon. Videl. Ieiunia, orationes, eelemosynae, frequens Sacramenti usus et Peregrinationes ad loca quaedam: atque hae stricte salutares dicuntur. Aliae sunt honorariae, et cum infamia sustinentium coniunctae, quod discalceati intravis et camisia debeant esse in processionibus, quod stent prae foribus Ecclesiae, cum candela accensa in manu, tempore mislae sollennis in die festivo, praeviô campanae sonô. Praeter quas etiam in usu est hodie, Relegatio, Fustigatio, Mulctae pecuniariae, Gestatio crucium in vestibus, tandem si non sponte conversi videntur, Immuratio, aut huius locô, damnatio ad triremes. Talibus porro, ut et filiis ac nepotibus eorum, ad officia publica aditus praecluditur, et argenti, auri, pretiosarum vestium ac ornamentorum usus interdicitur. Vide Phil. a Limborch, Historiâ Inquisit. l. 1. c. 10. l. 3. c. 5. et l. 4. c. 32. uti de Paenitentibus relapsis, infra voce Pelapsi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.